Home Prior Books Index
←Prev   Colossians 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
2:2  ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
2:3  in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
2:4  hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
2:5  nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
2:6  sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
2:7  radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
2:8  videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
2:9  quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
2:10  et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
2:11  in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
2:12  consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
2:13  et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
2:14  delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
2:15  expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
2:16  nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
2:17  quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
2:18  nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
2:19  et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
2:20  si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
2:21  ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
2:22  quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
2:23  quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis